Add parallel Print Page Options

31 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Ulciscere prius filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.

Statimque Moyses: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.

Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel qui mittantur ad bellum.

Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam:

quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.

Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,

et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.

Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere potuerant depopulati sunt:

10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.

11 Et tulerunt praedam, et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,

12 et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israel: reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.

13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogae, in occursum eorum extra castra.

14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,

15 ait: Cur feminas reservastis?

16 nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus?

17 ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis: et mulieres, quae noverunt viros in coitu, jugulate:

18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis:

19 et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.

20 Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia praeparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.

21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi:

22 aurum, et argentum, et aes, et ferrum, et plumbum, et stannum,

23 et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur: quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur:

24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.

25 Dixit quoque Dominus ad Moysen:

26 Tollite summam eorum quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi:

27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.

28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,

29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiae Domini sunt.

30 Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.

31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut praeceperat Dominus.

32 Fuit autem praeda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,

33 boum septuaginta duo millia,

34 asinorum sexaginta millia et mille:

35 animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo millia.

36 Dataque est media pars his qui in praelio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentae:

37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sexcentae septuaginta quinque:

38 et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo:

39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus:

40 de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae.

41 Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,

42 ex media parte filiorum Israel, quam separaverat his qui in praelio fuerant.

43 De media vero parte, quae contigerat reliquae multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,

44 et de bobus triginta sex millibus,

45 et de asinis triginta millibus quingentis,

46 et de hominibus sedecim millibus,

47 tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut praeceperat Dominus.

48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt:

49 Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit.

50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac muraenulas, ut depreceris pro nobis Dominum.

51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,

52 pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.

53 Unusquisque enim quod in praeda rapuerat, suum erat.

54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israel coram Domino.

32 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,

venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt:

Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,

terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus jumenta plurima,

precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.

Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis?

cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus?

Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram?

cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.

10 Qui iratus juravit, dicens:

11 Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex AEgypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob: et noluerunt sequi me,

12 praeter Caleb filium Jephone Cenezaeum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam.

13 Iratusque Dominus adversum Israel, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu ejus.

14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israel.

15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.

16 At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas:

17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.

18 Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israel haereditatem suam:

19 nec quidquam quaeremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.

20 Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam:

21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,

22 et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.

23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.

24 AEdificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis: et quod polliciti estis, implete.

25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster.

26 Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad:

27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.

28 Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israel, et dixit ad eos:

29 Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.

30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.

31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus:

32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.

33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiae tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhaei, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.

34 Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroer,

35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,

36 et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.

37 Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,

38 et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.

39 Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhaeo habitatore ejus.

40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.

41 Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.

42 Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe.

33 Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de AEgypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,

quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione mutabant.

Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis AEgyptiis,

et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),

castrametati sunt in Soccoth.

Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.

Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.

Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.

Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta: ibique castrametati sunt.

10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,

11 castrametati sunt in deserto Sin.

12 Unde egressi, venerunt in Daphca.

13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.

14 Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.

15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.

16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae.

17 Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth.

18 Et de Haseroth venerunt in Rethma.

19 Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.

20 Unde egressi venerunt in Lebna.

21 De Lebna castrametati sunt in Ressa.

22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.

23 Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher.

24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.

25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.

26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.

27 De Thahath, castrametati sunt in Thare.

28 Unde egressi, fixere tentoria in Methca.

29 Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona.

30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.

31 Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.

32 Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad.

33 Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.

34 Et de Jetebatha venerunt in Hebrona.

35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.

36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades.

37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terrae Edom.

38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex AEgypto, mense quinto, prima die mensis,

39 cum esset annorum centum viginti trium.

40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israel.

41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.

42 Unde egressi, venerunt in Phunon.

43 Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.

44 Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quae est in finibus Moabitarum.

45 Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.

46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.

47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.

48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.

49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.

50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen:

51 Praecipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,

52 disperdite cunctos habitatores terrae illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,

53 mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,

54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur haereditas. Per tribus et familias possessio dividetur.

55 Sin autem nolueritis interficere habitatores terrae: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae:

56 et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.