Add parallel Print Page Options

16 Hominis est animam praeparare, et Domini gubernare linguam.

Omnes viae hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus.

Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.

Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.

Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viae bonae facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.

Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.

Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.

Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.

Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.

10 Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus.

11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.

12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.

13 Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.

14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.

15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.

16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.

17 Semita justorum declinat mala; custos animae suae servat viam suam.

18 Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.

19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.

20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.

21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.

22 Fons vitae eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas.

23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.

24 Favus mellis composita verba; dulcedo animae sanitas ossium.

25 Est via quae videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.

26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.

27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.

28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.

29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.

30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.

31 Corona dignitatis senectus, quae in viis justitiae reperietur.

32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.

33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.

17 Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.

Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres haereditatem dividet.

Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.

Malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus.

Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina laetatur alterius non erit impunitus.

Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.

Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.

Gemma gratissima exspectatio praestolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.

Qui celat delictum quaerit amicitias; qui altero sermone repetit, separat foederatos.

10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum.

11 Semper jurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum.

12 Expedit magis ursae occurrere raptis foetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.

13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.

14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.

15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.

16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quaerit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.

17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.

18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.

19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quaerit ruinam.

20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.

21 Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo laetabitur.

22 Animus gaudens aetatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.

23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.

24 In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terrae.

25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quae genuit eum.

26 Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.

27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.

28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.

18 Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis.

Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus.

Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.

Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae.

Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.

Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.

Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animae ejus.

Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animae autem effeminatorum esurient.

Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.

10 Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.

11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.

12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.

13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.

14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?

15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam.

16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.

17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.

18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.

19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.

20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.

21 Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam comedent fructus ejus.

22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.

23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.

24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.