Add parallel Print Page Options

Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te:

ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.

Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae;

si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:

tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,

quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.

Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,

servans semitas justitiae, et vias sanctorum custodiens.

Tunc intelliges justitiam, et judicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam.

10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit,

11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te:

12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur;

13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas;

14 qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis;

15 quorum viae perversae sunt, et infames gressus eorum.

16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quae mollit sermones suos,

17 et relinquit ducem pubertatis suae,

18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitae ipsius.

19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitae.

20 Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias:

21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;

22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.

Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat:

longitudinem enim dierum, et annos vitae, et pacem, apponent tibi.

Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui:

et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.

Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae.

In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.

Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:

sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.

Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei:

10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.

11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:

12 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.

13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.

14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.

15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari.

16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloria.

17 Viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae.

18 Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.

19 Dominus sapientia fundavit terram; stabilivit caelos prudentia.

20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.

21 Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,

22 et erit vita animae tuae, et gratia faucibus tuis.

23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.

24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.

25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.

26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.

27 Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac.

28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare.

29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.

30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.

31 Ne aemuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus:

32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.

33 Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur.

34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.

35 Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.

Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.

Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis.

Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.

Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi praecepta mea, et vives.

Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.

Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te.

Principium sapientiae: posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam.

Arripe illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.

Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.

10 Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae.

11 Viam sapientiae monstrabo tibi; ducam te per semitas aequitatis:

12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.

13 Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.

14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.

15 Fuge ab ea, nec transeas per illam; declina, et desere eam.

16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.

17 Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.

18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.

19 Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.

20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.

21 Ne recedant ab oculis tuis: custodi ea in medio cordis tui:

22 vita enim sunt invenientibus ea, et universae carni sanitas.

23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.

24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.

25 Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos.

26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viae tuae stabilientur.

27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quae a dextris sunt novit Dominus: perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.