Add parallel Print Page Options

25 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda.

Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

Caelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.

Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.

Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.

Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.

Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.

Quae viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.

Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:

10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.

11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.

12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.

13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.

14 Nubes, et ventus, et pluviae non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.

15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.

16 Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.

17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.

18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae,

20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.

21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere:

22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.

23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.

24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.

25 Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.

26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.

27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.

28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

26 Quomodo nix in aestate, et pluviae in messe, sic indecens est stulto gloria.

Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.

Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.

Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.

Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.

Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum.

Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola.

Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem.

Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.

10 Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat.

11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.

12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.

13 Dicit piger: Leo est in via, et leaena in itineribus.

14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo.

15 Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit.

16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.

17 Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixae alterius.

18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,

19 ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit: Ludens feci.

20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.

21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.

22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.

23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.

24 Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.

25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiae sunt in corde illius.

26 Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio.

27 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum.

28 Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.