Add parallel Print Page Options

Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam:

ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciae mulieris;

favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus:

novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.

Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.

Per semitam vitae non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.

Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.

Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.

Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli:

10 ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,

11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:

12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,

13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?

14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae.

15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui;

16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.

17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.

18 Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adolescentiae tuae.

19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter.

20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius?

21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.

22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.

23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur.

Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam:

illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.

Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.

Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae.

Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.

Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.

Quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem,

parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.

Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?

10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias;

11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.

12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;

13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,

14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.

15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.

16 Sex sunt quae odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:

17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,

18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,

19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.

20 Conserva, fili mi, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae.

21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.

22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis.

23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae:

24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae.

25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:

26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.

27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?

28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus?

29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.

30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam;

31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet.

32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam;

33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur:

34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae,

35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

Fili mi, custodi sermones meos, et praecepta mea reconde tibi. Fili,

serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui:

liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.

Dic sapientiae: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam:

ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quae verba sua dulcia facit.

De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi,

et video parvulos; considero vecordem juvenem,

qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur:

in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine.

10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas: garrula et vaga,

11 quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis;

12 nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians.

13 Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens:

14 Victimas pro salute vovi; hodie reddidi vota mea:

15 idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi.

16 Intexui funibus lectulum meum; stravi tapetibus pictis ex AEgypto:

17 aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo.

18 Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies.

19 Non est enim vir in domo sua: abiit via longissima:

20 sacculum pecuniae secum tulit; in die plenae lunae reversurus est in domum suam.

21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.

22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:

23 donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animae illius agitur.

24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.

25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus;

26 multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.

27 Viae inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.