Add parallel Print Page Options

10 In finem. Psalmus David.

In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?

Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde:

quoniam quae perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit?

Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebrae ejus interrogant filios hominum.

Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus.

11 In finem, pro octava. Psalmus David.

Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.

Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.

Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.

Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?

Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo.

Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum.

Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum.

In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

12 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?

quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?

usquequo exaltabitur inimicus meus super me?

Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;

nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;

ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.