Add parallel Print Page Options

108 In finem. Psalmus David.

Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.

Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.

Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.

Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.

Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.

Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.

Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.

10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.

11 Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.

12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.

13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.

14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.

15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:

16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,

17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.

18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.

19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper praecingitur.

20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.

21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.

22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.

23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustae.

24 Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.

25 Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua.

26 Adjuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam.

27 Et sciant quia manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam.

28 Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur; servus autem tuus laetabitur.

29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.

30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum:

31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

109 Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.

Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te.

Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

Dominus a dextris tuis; confregit in die irae suae reges.

Judicabit in nationibus, implebit ruinas; conquassabit capita in terra multorum.

De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput.

110 Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.

Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus.

Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi.

Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.

Escam dedit timentibus se; memor erit in saeculum testamenti sui.

Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,

ut det illis haereditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.

Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in saeculum saeculi, facta in veritate et aequitate.

Redemptionem misit populo suo; mandavit in aeternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.

10 Initium sapientiae timor Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in saeculum saeculi.

111 Alleluja, reversionis Aggaei et Zachariae. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis.

Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur.

Gloria et divitiae in domo ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi.

Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et justus.

Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio:

quia in aeternum non commovebitur.

In memoria aeterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,

confirmatum est cor ejus; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.

Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi: cornu ejus exaltabitur in gloria.

10 Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.

112 Alleluja. Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini.

Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.

A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

Excelsus super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria ejus.

Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,

et humilia respicit in caelo et in terra?

Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:

ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.

Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.