Psalmi 127-129
Biblia Sacra Vulgata
127 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
2 Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.
4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.
6 Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israel.
128 Canticum graduum. Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel;
2 saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi.
3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam.
4 Dominus justus concidit cervices peccatorum.
5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
6 Fiant sicut foenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit:
7 de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
8 Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.
129 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine;
2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus:
5 speravit anima mea in Domino.
6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.
7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.