Add parallel Print Page Options

148 Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.

Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.

Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.

Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,

laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.

Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.

Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;

ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;

montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;

10 bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;

11 reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae;

12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:

13 quia exaltatum est nomen ejus solius.

14 Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.

149 Alleluja. Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum.

Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.

Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei.

Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.

Exsultabunt sancti in gloria; laetabuntur in cubilibus suis.

Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum:

ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis;

ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis;

ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus. Alleluja.

150 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus.

Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.

Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara.

Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo.

Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis.

Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluja.