Add parallel Print Page Options

34 Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me.

Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.

Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animae meae: Salus tua ego sum.

Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.

Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.

Fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.

Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam.

Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.

Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.

10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.

11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.

12 Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.

13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.

14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.

15 Et adversum me laetati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.

16 Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis.

17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam.

18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te.

19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.

20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.

21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge! viderunt oculi nostri.

22 Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me.

23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus; et Dominus meus, in causam meam.

24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.

25 Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae; nec dicant: Devoravimus eum.

26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.

27 Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.

28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam; tota die laudem tuam.

35 In finem. Servo Domini ipsi David.

Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.

Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.

Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.

Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit.

Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.

Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,

quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.

Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos:

10 quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.

11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.

12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.

13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.

36 Psalmus ipsi David. Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem:

quoniam tamquam foenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.

Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.

Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.

Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.

Subditus esto Domino, et ora eum. Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente injustitias.

Desine ab ira, et derelinque furorem; noli aemulari ut maligneris.

Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram.

10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quaeres locum ejus, et non invenies.

11 Mansueti autem haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.

12 Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.

13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.

14 Gladium evaginaverunt peccatores; intenderunt arcum suum: ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde.

15 Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.

16 Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas:

17 quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem justos Dominus.

18 Novit Dominus dies immaculatorum, et haereditas eorum in aeternum erit.

19 Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur:

20 quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.

21 Mutuabitur peccator, et non solvet; justus autem miseretur et tribuet:

22 quia benedicentes ei haereditabunt terram; maledicentes autem ei disperibunt.

23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet.

24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.

25 Junior fui, etenim senui; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem.

26 Tota die miseretur et commodat; et semen illius in benedictione erit.

27 Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi:

28 quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in aeternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.

29 Justi autem haereditabunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.

30 Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.

31 Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.

32 Considerat peccator justum, et quaerit mortificare eum.

33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi.

34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut haereditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis.

35 Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani:

36 et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.

37 Custodi innocentiam, et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico.

38 Injusti autem disperibunt simul; reliquiae impiorum interibunt.

39 Salus autem justorum a Domino; et protector eorum in tempore tribulationis.

40 Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.