Add parallel Print Page Options

37 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.

Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me:

quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.

Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum:

quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.

Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.

Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar.

Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.

Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei.

10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.

11 Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.

12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quaerebant animam meam.

13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.

14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.

15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.

16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.

17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.

19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.

20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.

21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.

22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me.

23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae.

38 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.

Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est.

Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis.

Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.

Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.

Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.

Et nunc quae est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est.

Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.

10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti;

11 amove a me plagas tuas.

12 A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.

13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.

14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.

39 In finem. Psalmus ipsi David.

Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.

Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.

Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.

Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.

Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.

Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti;

tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,

ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.

10 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti.

11 Justitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.

12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.

13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.

14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adjuvandum me respice.

15 Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam ut auferant eam; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.

16 Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge!

17 Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

18 Ego autem mendicus sum et pauper; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.