Add parallel Print Page Options

43 In finem. Filiis Core ad intellectum.

Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos.

Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.

Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.

Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me:

salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saeculum.

10 Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.

12 Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.

13 Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.

14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

15 Posuisti nos in similitudinem gentibus; commotionem capitis in populis.

16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me:

17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.

18 Haec omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.

19 Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua:

20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.

21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,

22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oves occisionis.

23 Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.

24 Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?

25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster.

26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.

44 In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.

Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.

Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in aeternum.

Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.

Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua.

Sagittae tuae acutae: populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.

Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis virga regni tui.

Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae consortibus tuis.

Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus delectaverunt te

10 filiae regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.

11 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.

12 Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.

13 Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur; omnes divites plebis.

14 Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis,

15 circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam; proximae ejus afferentur tibi.

16 Afferentur in laetitia et exsultatione; adducentur in templum regis.

17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram.

18 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.

45 In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.

Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis.

Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.

Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.

Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.

Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo.

Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.

Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.

Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram,

10 auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.

11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.

12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.