Add parallel Print Page Options

49 Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

Ex Sion species decoris ejus:

Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.

Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum.

Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

Et annuntiabunt caeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.

Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.

Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:

10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves.

11 Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est.

12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus.

13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?

14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.

15 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.

16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?

17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.

18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas.

19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.

20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.

21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.

22 Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.

23 Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.

50 In finem. Psalmus David,

cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.

Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.

Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.

Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.

Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.

10 Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.

11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.

12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.

13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

14 Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.

15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.

17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.

18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis.

19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem.

21 Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.

51 In finem. Intellectus David,

cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.

Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.

Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.

Dilexisti omnia verba praecipitationis; lingua dolosa.

Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:

Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.

10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.

11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.