Add parallel Print Page Options

62 Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.

Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!

In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.

Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.

Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.

Adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua.

10 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam: introibunt in inferiora terrae;

11 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.

12 Rex vero laetabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.

63 In finem. Psalmus David.

Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.

Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.

Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram,

ut sagittent in occultis immaculatum.

Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos?

Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,

et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum,

et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,

10 et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.

11 Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.

64 In finem. Psalmus David, canticum Jeremiae et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.

Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.

Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet.

Verba iniquorum praevaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.

Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuae; sanctum est templum tuum,

mirabile in aequitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terrae, et in mari longe.

Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia;

qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes,

et timebunt qui habitant terminos a signis tuis; exitus matutini et vespere delectabis.

10 Visitasti terram, et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum: quoniam ita est praeparatio ejus.

11 Rivos ejus inebria; multiplica genimina ejus: in stillicidiis ejus laetabitur germinans.

12 Benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate.

13 Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.

14 Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent.

65 In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra;

psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus.

Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.

Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.

Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.

Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi laetabimur in ipso.

Qui dominatur in virtute sua in aeternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.

Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus:

qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.

10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.

11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;

12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea

14 quae distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea.

15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.

16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.

17 Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.

18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.

19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae.

20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.

66 In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri:

ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.

Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.

Laetentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis.

Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.

Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster!

Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.

67 In finem. Psalmus cantici ipsi David.

Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.

Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.

Cantate Deo; psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,

patris orphanorum, et judicis viduarum; Deus in loco sancto suo.

Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.

Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,

terra mota est, etenim caeli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.

10 Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.

11 Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.

12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.

13 Rex virtutum dilecti, dilecti; et speciei domus dividere spolia.

14 Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.

15 Dum discernit caelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.

16 Mons Dei, mons pinguis: mons coagulatus, mons pinguis.

17 Ut quid suspicamini, montes coagulatos? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem.

18 Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium; Dominus in eis in Sina, in sancto.

19 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.

20 Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.

21 Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini, Domini exitus mortis.

22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.

23 Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris:

24 ut intingatur pes tuus in sanguine; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.

25 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.

26 Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.

27 In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel.

28 Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu; principes Juda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthali.

29 Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.

30 A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.

31 Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quae bella volunt.

32 Venient legati ex AEgypto; AEthiopia praeveniet manus ejus Deo.

33 Regna terrae, cantate Deo; psallite Domino; psallite Deo.

34 Qui ascendit super caelum caeli, ad orientem: ecce dabit voci suae vocem virtutis.

35 Date gloriam Deo super Israel; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.

36 Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus!