Add parallel Print Page Options

68 In finem, pro iis qui commutabuntur. David.

Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.

Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.

Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.

Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quae non rapui, tunc exsolvebam.

Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita.

Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quaerunt te, Deus Israel.

Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam.

Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae.

10 Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.

11 Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.

12 Et posui vestimentum meum cilicium; et factus sum illis in parabolam.

13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.

14 Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae, exaudi me in veritate salutis tuae.

15 Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.

16 Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.

17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.

18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me.

19 Intende animae meae, et libera eam; propter inimicos meos, eripe me.

20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam;

21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.

22 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.

24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.

25 Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.

26 Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.

27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.

28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.

29 Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.

30 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me.

31 Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude:

32 et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.

33 Videant pauperes, et laetentur; quaerite Deum, et vivet anima vestra:

34 quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.

35 Laudent illum caeli et terra; mare, et omnia reptilia in eis.

36 Quoniam Deus salvam faciet Sion, et aedificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et haereditate acquirent eam.

37 Et semen servorum ejus possidebit eam; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.

69 In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.

Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.

Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam.

Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge!

Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.

70 Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum.

In justitia tua libera me, et eripe me: inclina ad me aurem tuam, et salva me.

Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.

Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui:

quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea.

In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meae tu es protector meus; in te cantatio mea semper.

Tamquam prodigium factus sum multis; et tu adjutor fortis.

Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.

Ne projicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.

10 Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,

11 dicentes: Deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat.

12 Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice.

13 Confundantur et deficiant detrahentes animae meae; operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi.

14 Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.

15 Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,

16 introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius.

17 Deus, docuisti me a juventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.

18 Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est, potentiam tuam,

19 et justitiam tuam, Deus, usque in altissima; quae fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi?

20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me.

21 Multiplicasti magnificentiam tuam; et conversus consolatus es me.

22 Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus; psallam tibi in cithara, sanctus Israel.

23 Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea quam redemisti.

24 Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi.

71 Psalmus, in Salomonem.

Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.

Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.

Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.

Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.

Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.

Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.

Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.

Coram illo procident AEthiopes, et inimici ejus terram lingent.

10 Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent:

11 et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei.

12 Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.

13 Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.

14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.

15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.

16 Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut foenum terrae.

17 Sit nomen ejus benedictum in saecula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae; omnes gentes magnificabunt eum.

18 Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.

19 Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.

20 Defecerunt laudes David, filii Jesse.

72 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde!

Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:

quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.

In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.

Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.

Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.

Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra.

10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.

11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?

12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.

13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,

14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:

17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.

18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.

19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;

22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:

23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

25 Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?

26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.

27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.