Add parallel Print Page Options

74 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.

Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus.

Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:

nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:

quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:

quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen faex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae.

10 Ego autem annuntiabo in saeculum; cantabo Deo Jacob:

11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.

75 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus.

Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.

Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis;

turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.

De caelo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit

10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.

11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.

12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,

13 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terrae.

76 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.

Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi.

In die tribulationis meae Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;

memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.

Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus.

Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui.

Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.

Numquid in aeternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc?

aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?

10 aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?

11 Et dixi: Nunc coepi; haec mutatio dexterae Excelsi.

12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum:

13 et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.

14 Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster?

15 Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam.

16 Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.

17 Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt: et turbatae sunt abyssi.

18 Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittae tuae transeunt;

19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae; commota est, et contremuit terra.

20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.

21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.