Add parallel Print Page Options

78 Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.

Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli; carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.

Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.

Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.

Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus?

Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt:

quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.

Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.

Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

10 Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.

11 Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum:

12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.

13 Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

79 In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.

Qui regis Israel, intende; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare

coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.

Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui?

cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura?

Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.

Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

Vineam de AEgypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam.

10 Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram.

11 Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.

12 Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.

13 Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam?

14 Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.

15 Deus virtutum, convertere, respice de caelo, et vide, et visita vineam istam:

16 et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi.

17 Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.

18 Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi.

19 Et non discedimus a te: vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.

20 Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

80 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.

Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.

Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara.

Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae:

quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob.

Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra AEgypti; linguam quam non noverat, audivit.

Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt.

In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis.

Audi, populus meus, et contestabor te. Israel, si audieris me,

10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.

11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra AEgypti. Dilata os tuum, et implebo illud.

12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.

13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.

14 Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset,

15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.

16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saecula.

17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.

81 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.

Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.

Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.

82 Canticum Psalmi Asaph.

Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus:

quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.

Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.

Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra.

Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt:

tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab et Agareni,

Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenae cum habitantibus Tyrum.

Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot.

10 Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson.

11 Disperierunt in Endor; facti sunt ut stercus terrae.

12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum,

13 qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei.

14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.

15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,

16 ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.

17 Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.

18 Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur, et pereant.

19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.