Add parallel Print Page Options

120 Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.

Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.

Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.

Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.

Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.

Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus.

Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.

121 Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.

Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.

Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.

Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.

Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.

Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.

Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.

Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.

122 Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.

Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;

quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.