Add parallel Print Page Options

133 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.

Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et terram.

134 Alleluja. Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum:

qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.

Quoniam Jacob elegit sibi Dominus; Israel in possessionem sibi.

Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.

Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.

Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.

Qui percussit primogenita AEgypti, ab homine usque ad pecus.

Et misit signa et prodigia in medio tui, AEgypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus.

10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:

11 Sehon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan:

12 et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo.

13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.

14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.

15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

16 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.

17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.

18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.

20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.

21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.

135 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus.

Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.

Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.

Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia ejus.

Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia ejus.

Qui firmavit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia ejus.

Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia ejus:

solem in potestatem diei, quoniam in aeternum misericordia ejus;

lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in aeternum misericordia ejus.

10 Qui percussit AEgyptum cum primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.

11 Qui eduxit Israel de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus,

12 in manu potenti et brachio excelso, quoniam in aeternum misericordia ejus.

13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in aeternum misericordia ejus;

14 et eduxit Israel per medium ejus, quoniam in aeternum misericordia ejus;

15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia ejus.

16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia ejus.

17 Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum misericordia ejus;

18 et occidit reges fortes, quoniam in aeternum misericordia ejus:

19 Sehon, regem Amorrhaeorum, quoniam in aeternum misericordia ejus;

20 et Og, regem Basan, quoniam in aeternum misericordia ejus:

21 et dedit terram eorum haereditatem, quoniam in aeternum misericordia ejus;

22 haereditatem Israel, servo suo, quoniam in aeternum misericordia ejus.

23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in aeternum misericordia ejus;

24 et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia ejus.

25 Qui dat escam omni carni, quoniam in aeternum misericordia ejus.

26 Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.