Add parallel Print Page Options

138 In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me;

tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti:

et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea.

Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.

Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.

Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,

10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

11 Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.

12 Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.

13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meae.

14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terrae.

16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.

17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.

18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.

19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me:

20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.

21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?

22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.

23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.

24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna.

139 In finem. Psalmus David.

Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me.

Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia.

Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum.

Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:

absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.

Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae.

Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli.

Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.

10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.

11 Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent.

12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu.

13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.

14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.