Add parallel Print Page Options

140 Psalmus David. Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meae, cum clamavero ad te.

Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.

Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.

Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:

absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.

Sicut crassitudo terrae erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.

Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.

141 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.

Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.

Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio:

in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.

Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.

Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.

Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.

Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.

142 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia.

Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos saeculi.

Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum.

Memor fui dierum antiquorum; meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.

Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi.

Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.

Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.

Eripe me de inimicis meis, Domine: ad te confugi.

10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.

11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in aequitate tua, educes de tribulatione animam meam,

12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.