Add parallel Print Page Options

52 In finem, pro Maeleth intelligentiae David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.

Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum.

Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?

Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.

53 In finem, in carminibus. Intellectus David,

cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?

Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.

Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.

Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.

Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.

Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.

Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

54 In finem, in carminibus. Intellectus David.

Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam:

intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum

a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.

Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.

Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae.

Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam?

Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.

Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.

10 Praecipita, Domine; divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.

11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus,

12 et injustitia: et non defecit de plateis ejus usura et dolus.

13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.

14 Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus:

15 qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Dei ambulavimus cum consensu.

16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.

17 Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.

18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam.

19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum.

20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.

21 Extendit manum suam in retribuendo; contaminaverunt testamentum ejus:

22 divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula.

23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem justo.

24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.