Add parallel Print Page Options

55 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.

Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.

Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.

Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.

In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.

Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.

Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,

pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.

Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:

10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.

11 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.

12 In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi:

13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.