Add parallel Print Page Options

11 Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin:

non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israel:

Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam.

Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.

Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt.

Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia.

Quid ergo? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excaecati sunt:

sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.

Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.

10 Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.

11 Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos aemulentur.

12 Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium: quanto magis plenitudo eorum?

13 Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,

14 si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.

15 Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quae assumptio, nisi vita ex mortuis?

16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.

17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivae factus es,

18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.

19 Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar.

20 Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.

21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.

22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.

23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.

24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suae olivae?

25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,

26 et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.

27 Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.

28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres.

29 Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei.

30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:

31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.

32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.

33 O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!

34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?

35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?

36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen.

12 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.

Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.

Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.

Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:

ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,

sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,

qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.

Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhaerentes bono:

10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem praevenientes:

11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes:

12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes:

13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.

14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.

15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:

16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:

17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.

18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:

19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.

20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.

21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

13 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.

Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:

nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:

Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit.

Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.

Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.

Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.

Nam: Non adulterabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.

10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.

11 Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.

12 Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.

13 Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et aemulatione:

14 sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.