Add parallel Print Page Options

19 Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar.

20 Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.

21 Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.

22 Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.

23 Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.

24 Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suae olivae?

25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,

26 et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.

27 Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.

28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres.

29 Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei.

30 Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:

31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.

32 Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.

33 O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!

34 Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?

35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?

36 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen.

Read full chapter