Add parallel Print Page Options

Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant.

Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.

Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,

ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.

Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus, sentiunt.

Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:

quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.

Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.

Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.

10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.

11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.

12 Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.

13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.

14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.

15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).

16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.

17 Si autem filii, et haeredes: haeredes, quidem Dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.

18 Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.

19 Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.

20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:

21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.

Read full chapter