Add parallel Print Page Options

Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:

quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.

Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,

qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:

quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae:

neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:

id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine.

Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Sarae filius.

10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.

11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),

12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,

13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.

14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.

15 Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam praestabo cujus miserebor.

Read full chapter