Add parallel Print Page Options

[Sponsa.] Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

[Sponsus.] Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata.

Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad.

Dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis foetibus, et sterilis non est in eis.

Sicut cortex mali punici, sic genae tuae, absque occultis tuis.

Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus.

Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam.

Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?

10 [Sponsa.] Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

11 Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.

12 [Chorus.] Revertere, revertere, Sulamitis! revertere, revertere ut intueamur te.

[Sponsa.] Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? [Chorus.] Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Juncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis.

Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.

Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae.

Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.

Caput tuum ut Carmelus; et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.

[Sponsus.] Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis!

Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris.

Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum.

Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

10 [Sponsa.] Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.

12 Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea.

13 Mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.

Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat?

Apprehendam te, et ducam in domum matris meae: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.

Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

[Sponsus.] Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

[Chorus.] Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? [Sponsus.] Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.

[Sponsa.] Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

[Chorus Fratrum.] Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est?

Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

10 [Sponsa.] Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.

11 [Chorus Fratrum.] Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

12 [Sponsa.] Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.

13 [Sponsus.] Quae habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam.

14 [Sponsa.] Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum.