Add parallel Print Page Options

Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.

Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernae ejus super illud, et septem infusoria lucernis quae erant super caput ejus.

Et duae olivae super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.

Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt haec, domine mi?

Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine mi.

Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.

Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exaequabit gratiam gratiae ejus.

Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.

10 Quis enim despexit dies parvos? Et laetabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.

11 Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duae olivae istae, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus?

12 Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duae spicae olivarum quae sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro?

13 Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine mi.

14 Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae.