5,660 Bible results for “tu” from 
Biblia Sacra Vulgata.dropdown
 Results 1-25. 
Filter by dropdown
dropdown
results per page
  1. Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:
  2. Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
  3. Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam.
  4. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit.
  5. Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
  6. Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terrae: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae.
  7. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.
  8. Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
  9. Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae.
  10. In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.
  11. Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos:
  12. Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
  13. nonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
  14. Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego?
  15. Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
  16. Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
  17. Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
  18. Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema.
  19. Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus.
  20. Ponamque foedus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
  21. Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.
  22. Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
  23. et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad caelum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
  24. Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam,
  25. Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.

47 topical index results for “tu”

BOIL : (A tumor)
BONNET : (A turban)
DRESS : Hats (turbans, R. V. margin), worn by men (Daniel 3:21)
FRANKINCENSE : Prohibited, in sin offerings when they consist of turtledoves or pigeons (Leviticus 5:11)
MOSES : His rod miraculously turned into a serpent, and his hand was made leprous, and then restored (Exodus 4:1-9,28)
PAUL : Reasons in the synagogue every Sabbath; is rejected by the Jews; turns to the Gentiles; makes his home with Justus; continues there for eighteen months, teaching the word of God (Acts 18:4-11)