Font Size
II Regum 4:32-37
Biblia Sacra Vulgata
II Regum 4:32-37
Biblia Sacra Vulgata
32 Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus:
33 ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum.
34 Et ascendit, et incubuit super puerum: posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus: et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.
35 At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc: et ascendit, et incubuit super eum: et oscitavit puer septies, aperuitque oculos.
36 At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamitidem hanc. Quae vocata, ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle filium tuum.
37 Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram: tulitque filium suum, et egressa est.
Read full chapter
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)