Psalmi 148-150
Biblia Sacra Vulgata
148 Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.
3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.
4 Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,
5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
6 Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;
9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
10 bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;
11 reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae;
12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
14 Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
149 Alleluja. Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum.
2 Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
3 Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei.
4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.
5 Exsultabunt sancti in gloria; laetabuntur in cubilibus suis.
6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum:
7 ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis;
8 ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis;
9 ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus. Alleluja.
150 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus.
2 Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
3 Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara.
4 Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo.
5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis.
6 Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluja.