Add parallel Print Page Options

Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et daemonium ab ea ipse compescuit: gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen caeli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad haec poterimus dignum dare?

Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quae allata sunt, sibi assumere.

Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem: et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae attulerant acceptam habere.

Read full chapter